PODISMARE Agrum

PODISMARE Agrum
PODISMARE Agrum
apud Iun. Nipsum, Omnem trigonum unâ ratione podismare, Orthogonium ut puta, Oxygonium et amblygonium, est podismum ac mensuram arcae vel embadi colligere. Podismus nempe idem quod pedatura, est Graece ποδισμὸς. Licet enim hodie funibus et catenis, quas Perticas vocant, res mensoria peragatur; Veteres etiam funiculos, τὰ χοινία ad eum usum nominent, ut et perticas ac decempedas: Antiquissimi tamen, qui de limitibus scripserunt, pedum tantum meminêre. Unde, tot pedes iugerum habere, tot pedum esse centuriam, tot pedibus inter se distare terminos, hinque agri pedaturam passim τὸν ποδισμὸν dixêre. Atque hinc podismatus ager, in Laterculo veteri. Iidem itinerum mensuram per passus collegêre; unde milia passuum, quae et milliaria unicâ voce et milliarii lapides, qui ponebantur in singula milia; ut lapides centuriales defigi solebant distantes a se ped. IICCCC. qui centuriae podismus est. Uti proin ποδίζειν, erat mensuram per pedes colligere, sic βηματίζειν, perpassus metiri etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 686. et 688. et supra voce Pedatura. Sed ποδισμὸς saltationis species est, apud Scaligerum, l. 1. Poetic. c. 18.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”